Latin · Dactylic hexameter
LIBER
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 19
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam e corio insutis componere setis
Pulvillos norunt, quo in subdita corpora totas,
Illaesis manibus, possint expromere vires.
Qua tu cumque via id peragas, ne parce terendo
Durum exercere imperium; sunt namque domanda
Attritu multo, &frictu cogenda potenti
Praeterea variant inter se corpora multum,
Quod tu comperies tentando. Plurima solo
Affrictu vires produnt accensa trahentes.
At quaedam simili ratione incendere, easdem
Ut tibi depromant vires, conabere frustra.
Subsidio nequidquam aderit Vulcanus; &acrem
Vim nihil indomitis supponere proderit ignis.
Hoc ideo; quia non simplex, atque omnibus unum
Corporibus genus est. Sunt corpora nempe, quibus vim Indidit a primo natura benignior ortu. Ipsa illis crepitus, plagasque, &fulgura, &ignes MisQuomodo sint terenda corpora. Teruntur manibus. Adhibentur chirothecae, et pulvilli. Vis adhibenda in fricatione. Varietas corporum. Alia electrica ab origine. Alia participatione. Divisio omnium corporum in duas classes. Enumerantur corpora primae classis. Vitrum. Aer. Gemmae