Latin · Dactylic hexameter
IIDI INENT
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 191
Unproofread scanNot analysed yet
Semina quid rerum (a), quorum congressibus omne
Corporeum genus, &terris atque aethere in alto,
Tam specie varium, quam forma gignitur? Adde
Huc alia innumero numero penetralibus imis
Abdita adhuc naturae, alteque latentia; sed quae
Depromet veniens, in apricum &proferet aetas.
Nec vero, humanae deerunt qui commoda vitae
Usque nova extundant, Metati pondere certo
Constabunt moduli, quibus actus corpore toto
Sanguis eat. medicos vis ostendetur in usus,
Addita quae plantis (b) vulgo omnibus, omnibus herbis, Seu quas terra parens, aut montibus educat altis,
Vallibus aut imis; seu quas sub gurgite vasti
Doris alit Nerei, &salsis rigat aequoris undis
Ipsa etiam taetramque luem, tristemque saporem
Eluet unda maris (c), miserisque innoxia nautis
Pocula sufficiet, tunc certius arva profundi