# Electricorum libri VI 191

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI INENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/191

Semina quid rerum (a), quorum congressibus omne
Corporeum genus, & terris atque aethere in alto,
Tam specie varium, quam forma gignitur? Adde
Huc alia innumero numero penetralibus imis
Abdita adhuc naturae, alteque latentia; sed quae
Depromet veniens, in apricum & proferet aetas.
Nec vero, humanae deerunt qui commoda vitae
Usque nova extundant, Metati pondere certo
Constabunt moduli, quibus actus corpore toto
Sanguis eat. medicos vis ostendetur in usus,
Addita quae plantis (b) vulgo omnibus, omnibus herbis, Seu quas terra parens, aut montibus educat altis,
Vallibus aut imis; seu quas sub gurgite vasti
Doris alit Nerei, & salsis rigat aequoris undis
Ipsa etiam taetramque luem, tristemque saporem
Eluet unda maris (c), miserisque innoxia nautis
Pocula sufficiet, tunc certius arva profundi

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
