# Electricorum libri VI 193

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI INENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/193

Te, Rogere (a), sequar, quando hic me deserit Anglus, Ignarumque in fine viae incertumque relinquit. Huc igitur nostri decus immortale Lycei, Huc ades; atque operis quod restat perfice, & harum Quas complexus adhuc rerum sum carmine, primam Te minime pigeat mihi nunc ostendere causam. Forsan erit (quanvis extremam impendere Musis Est animus curam) superans modo vita perennet (b), Forsan erit, mentem ut quondam mutatus, & oestro Inti(a) Huc usque Franklinum, quem (b) Verbum perenno hoc loco non nomine Angli indicat, ducem seperinde intelligendum est, quasi vitam sibi perpetuo duraturam auctor quutus est auctor; nunc ad reconspondeat, sed hoc sensu; nimirum; ditiorem virtutis electricae investigasi vita diutius deo favente suppeditationem progrediens, omnia, quae hoc libro persequitur, a Boscovichio bit; quo sensu idem verbum usurpadidicit, eique, ut par est, accepta tum invenies a Columella lib. 1. c. 9. refert. Quod si forte ingeniosissimi ut diutius perennent boves, non conViri sententiam plane assequutus non fecti vexatione simul verberum operumque &c. est, id sibi unice tribui vult. Intima percussus subito praecordia, Vates Quandoquidem genus inconstans sumus, Aonis oras Desertas iterum repetam, Pindumque revisam, Et canere inventa aggrediar tua, semina rerum Dissocias qui prima, eademque innexa revincis. Nanque introspiciens (a) non enarrabile textum,

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
