Latin · Dactylic hexameter
IIDI INENT
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 195
Unproofread scanNot analysed yet
Corpora quo variis coalescunt plexibus apta,
Puncta vides vastum per inane natantia, partes
Queis adimis, molemque negas, certamque figuram.
Atque haec ipsa quidem, se se metuentia tangi
Et distincta facis; sed non resoluta fatiscunt
Idcirco; at firma secum compage tenentur.
Quippe addis varias diverso munere vires;
His se pro vario positu fugiuntque petuntque,
Innumerasque vices alternant; proxima porro
Si fuerint, fugiunt; vis infinita repellit.
Hinc semper distant, nec se coeuntia tangunt.
Ast ubi perpetuo vis immutata recessu
Jam trahit illa eadem, quae reppulit ante, cohaerent.
Accessum negat illa, novum negat ista recessum.
Nec vero hae nulla sunt vires lege revinctae;
Est sua lex; albi lato haec super aequore plani
Subjicitur descripta oculis. Protenditur axis
In medio rectus, quem circum linea curvo
Se torquet flexu, variisque ambagibus errans
Mille secat resecatque locis; sed bina recedunt
Crura procul rectos vix non imitantia ductus;
Una