# Electricorum libri VI 198

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI INENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/198

Ipse etiam exiguam tantae decerpere laudis
Conabor partem, tantoque accepta magistro
Enitar vulgare, sinant modo numina laeva,
Et votis adsit precibusque vocatus Apollo.
Ac primum, si nosse cupis rem certius, omnemque
Altius ex ipsa deducere origine causam,
Sunt explorandae vires, quarum omnia aguntur
Impulsu; neque enim solam natura quietem
Affectat; neque sola in rebus inertia regnat.
Aspice quam varii motus terraque poloque,
Quaque patens longe protenditur Amphitrite,
Et quam discordes gignantur. nempe quibusque
Addita corporibus vis est, qua exercita nunquam
Cessant, & se se, varium alternantia nisum,
Ipsa adversa trahunt, nec non aversa repellunt.
Utraque vis pariter, si nunc utriusque requiras
Non dubium specimen, tibi se se prodet apertis
Indiciis; & prima quidem in magnete, propinquum
Qui ferrum rapit, & properat conjungere secum,
Quo tandem id fiat naturae foedere, raptum.
Ostendet vero se se vis altera multo
Pluribus indiciis, si tantum lumina paullum

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
