# Electricorum libri VI 199

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI INENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/199

Intendas. mollis viden, ut tenuissima lanae
Vellera, in angustum pugno contracta tenaci
Si per vim fuerint, subito obluctante renisu,
Restituant se se spatio laxata priori?
Particulae fugiunt se nempe; odere teneri,
Attactumque aversantur, pressaeque repugnant.
Particulas quoque te fugientes multa docebunt,
Quae passim occurrunt medio vaga corpora caelo;
Ut rarescentes nebulae, fumique volucres,
Et late fusi vacuum per inane vapores.
In primis vero longe manifestius aër
Hoc ipsum ostendet; qui nullo fine patentes
Sortitus campos tranabilis (a) aetheris, ullis
Arctari vinclis negat; atque extendere se se
Et caelo gaudet decurrere liber aperto.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
