Latin · Dactylic hexameter
IIDI INENT
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 201
Unproofread scanNot analysed yet
Dextrae obluctentur, constringentemque fatigent?
Sin autem multa tibi vi distracta recedant,
Continuo oppositum gigni mirabere nisum.
Ac neque jam fugiunt se se diversa, sed ultro
Adversa accedunt; &,quo distractio major,
Vis etiam augescens momento crescit eodem,
Hae sunt, hae vires illae, super omnia habere
Quas bene perspectas exploratasque necesse est,
Quasque ego non possim satis inculcare volenti
Intima naturae scrutari arcana latentis.
His sine fas nulli tantos penetrare recessus,
Atque adeo abstrusos; his est feliciter usus
Nobilis ante alios hac tempestate Britannus.
Tu quoque naturam contemplaturus iisdem
Utitor. haud illis quidquam certaverit, &tot