Latin · Dactylic hexameter
TIDITI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 202
Unproofread scanNot analysed yet
Naturam rerum late diffusa per omnem,
Has ipsas Chymicae diversa ad munera vires
Confer. nil etenim fortasse expressius actam
Virtutem ostendet per singula corpora, &illos
Eventus una, quorum nunc altius omnis,
Et prima hic nobis investigatur origo.
Quin modo sollertis ne daedala tecta subire
Te mecum pigeat Divae, mirabere multa
Constructos hic arte focos; hic ignis anhelans
Aestuat, &clausus centum fornacibus ardet.
Ipsa operum princeps; ipsa omnia digerit; ipsam
Affusae mediam dextra laevaque frequentes
Accipiunt comites; unam admirantur, &omnes
Paeonium in morem pallam post terga revinctae
Certatim exercent se se, &,quod cuique tributum est,
Incumbunt operi. Pars pubescentia florum
Germina, demessum populati veris honorem,
Deproperant trepidae plenis afferre canistris;
Pars herbas stirpesque domant ferventibus undis,
Atque salutiferos educunt inde liquores.
Sunt, quibus est studium subtilius; igne liquatis Corporibus lento, sal illa volatile; pingue Elicit haec oleum; tenues contra ista vapores Exprimit; ast aliae commiscent corpora secum Delectu vario; tum, quid commixtio gignat, Observant tacitae. Quid multa? idem omnibus ardor
Munere quanque suo fungi; labor additus urget,
Et dominae stimulos subdit praesentia Divae.
His ita decursis oculo properante, quod instat
In praesens, observa attentius; ac mihi primum
Quo distracta modo solvantur corpora disce;
Dein ut praecipitent imo coëuntia fundo;
Atque acri demum ut fermento agitentur &aestu.
His tribus inspectis, Chymicae quae prima feruntur
Munera; tum facile addisces ut nostra propaget
Se virtus, varioque fluens per corpora lapsu
Una tot eventus tanto discrimine gignat.
Solvitur injectum sal undae; regia solvit
Lympha aurum; fulvi videas discreta metalli
Dispergi toto passim vaga semina labro;
At, quod mireris, fundum, contra atque reposcat
Lex gravium, nequaquam adeunt resoluta; sed usque
Hac illac tendunt fluitare natantia, donec
Exigui salis injectu depressa residant.
Tentare hoc poteris, subeat si quando voluntas.
Interea miri certam disquirere causam
Si cupis eventus, hanc non scrutabere frustra,
Si memori recolens animo modo dicta retractes.
Ac primum vires tecum perpende trahentes,
Tria observanda attentius, Solutio corporum, Praecipitatio FermentumLympha regia solvit aurum. Sal aurum fundo mergit. Explicatio hujus phar nomeni.