# Electricorum libri VI 204-2

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, TIDITI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/204-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/204-2

Vim, multoque minor, si illam metabere, quam sit
Quae minimas ad se partes vis attrahit auri.
Particulas igitur lymphae solventis ad aurum
Fortior impellens urget vis; ocyus illae
Parent, & fulvam facto velut agmine massam
Affusae circum vallant, obeuntque frequentes;
Nec satis; insinuant se se, penitusque receptae
Intervalla, poros superant, & tota pererrant
Intima comprensae subeuntes viscera massae.
Fit via vi. solidi partes cessere metalli,
Inque vicem distractae abeunt; atque inde soluta
Aurea cernuntur media corpuscula lympha.
Cur autem non ima petant, fundoque residant;
Sed pergant summo fluvitare innantia labro
Ne mirere, eadem nimirum causa recursat,
Quae modo contritum in partes dispescuit aurum. Rursus enim coeunt lymphae solventis eaedem Particulae; accurrunt rursus, mediasque coërcent,

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
