Latin · Dactylic hexameter
TIDITI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 206
Unproofread scanNot analysed yet
Si rursus spatii tecum intervalla notabis,
Quaesita haudquaquam fugiet te causa latendo
Comperies etenim vi contra urgente retractas
Solventis lymphae salis ad corpuscula nisu
Particulas adigi majore, auroque relicto
Illuc concursu subito contendere, quo vis
Fortior impellit. versis sic ordine rebus,
Quae tibi distractum prius obvalla verat aurum,
Regia digrediens medium nunc lympha liquens sal
Amplexata tenet, circumque affusa revincit.
Aurum continuo, lympha stipante relictum,
Depressum cadit ingenita gravitate, minuti
Pulveris in morem, &fundo subsidit in imo.
Non secus ac, densis siquando vaporibus altum
Contexere polum nubes, coeuntibus una
Particulis sensim minimis; ubi grandior aucta
Concrevit moles, suspendier amplius axe
Quam possit, gravior de caelo depluit imber,
Et teretes summo labuntur ab aethere guttae.
Postremum studio tibi non leviore notandum
Fermentum restat; quo nempe agitante, tumultus,
Atque anceps oritur vario discrimine rixa.
Conatu toties hoc non tentabis inani
Mixta simul quoties secum pugnantia junges
Corpora. Tum vero infesto discordia motu
Infert se mediam; magnis certatur utrinque
Dissidiis; vis nempe trahens, contraque repellens Secum contendunt &mutua praelia miscent. Hi motus verum, nec non certamina tanta Haud longum durant; quin &tranquilla repente Excipit haec aliquando quies; aliquando fit ingens