# Electricorum libri VI 209

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, TIDITI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/209

Dissidia exercent, & se fugitantque trahuntque
Alterno instabiles, varia ut distantia, motu.
Utraque vis pariter venit in certamen, & inde
Atrox dissidium; nec habet discordia finem,
Dum media incertam dirimat victoria pugnam.
Praevaleat si forte trahens, quae corpora secum
Miscueris, coeunt simul & sociantur amice.
Aemula sin autem duro in certamine victrix
Vis contra superet; nec pax, nec foedera, tanti
Nec belli modus; insurgens secum omnia donec
Auferat, & superas turbo disperdat in auras.
His ita praemissis, ages jam subit ultima cura,
Et brevior superest vicina ad littora tractus.
Nam, quod corporibus, quae consuevere receptam
Virtutem imbibere, insinuans haec tota pererret
Aeque diffuso virtus per viscera fluctu;
Non alias extra tibi vim censeto trahentem
Quaerendas causas. Vis nempe illa ipsa, solutum
Dissidium particularum & certamen virium. Varii effectus consequuntur. Reditus ad propositum. Cur fluctus diffundatur in corporibus par ticipatione electricis.
Quae modo sejunctis distraxit partibus aurum,
Disgregat, & fluctus partes dispensat in omnes.
Quod vero hic minime nobis disjecta fatiscant
Corpora, quod maneant hic omnia salva, suisque
Cuncta immota locis, inde est, quod fortior inter
Se nexas partes vis alligat. ergo receptus
Insinuans tantum subit intervalla, porisque
Spargitur illabens, integro corpore, fluctus.
Nec minus interea comprendit, & ambit inhaerens
Auri in particulis quod mirabare solutis,
Particulas solidi, & teretes concrescit in orbes. Hos autem aequali distantia mole rotundat, Atque aequa pro parte locat; distantia nempe Quae vim pro imperio minuitque augetque trahentem.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
