# Electricorum libri VI 210

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, TIDITI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/210

Jam, si nonnullis accrescat copia major
Corporibus rigui fluctus, causa inde petenda,
Quod vis ipsa trahens se longius efferat, ipse
Affusi fluctus quam sit modus; unde priori
Quo madet imbutum corpus, nova copia fluctus
Forte superveniens accedat, & inde recentes,
Qua licet usque, novis fiant accessibus auctus.
Adde, quod in praesens nihil adversatur; & ipsae
Haudquaquam leges descriptae viribus obstant,
Quo minus augeri queat, arctarique premendo,
Et mage condensos stipari fluctus in orbes;
Unde trahens quoque vis & contendatur, & ille
Largius interdum nonnullo in corpore abundet.
Sin autem interiora vacet, penitusque reposta
Explorare, &, quae medio corpuscula centro
Abdita restiterunt, rimari attentius; horum
Majorem inveniens molem, tibi praedita quam sint
Quae reliquis latuere globis conclusa; modoque
Vim quoque pro vario augeri minuique trahentem.
Hinc minor attracti, vel major copia fluctus;
Quo minor aut major minimis, quae corpora texunt, Addita particulis vario est discrimine moles. Nam, certam etsi mensuram natura quibusque Provida corporibus descriptam sanxerit, ultra Quam fluctus, quanquam larga adsit vena, perennes
Exsorbere nefas; vulgo tamen omnia eandem
Non retinent. hoc idcirco, quia plurima saepe,
Et multum variant; species, vis indita, moles,
Ipsa superficies, atque intervalla globorum.
Illud praeterea sollerti indagine dignum est,
Corpore in alterutro superans cur fluctus iniquis
Ponderibus nutet; cur idem saepe relabens
Aestuet hac illac refluo in contraria motu,
Momentis donec paribus libretur utrinque.
Sed teretum extremas orasque modumque globorum,
Atque superficiem si contempleris, eundem
Hinc atque hinc nisum nequaquam viribus aequis
Deprendes; minimis variat vis indita multum,
DiverRatio subtilior hujus, ipsius incrementi. Cur in exceptando flu ctu electrico corpora non eundem modum teneant. Cus fluctus incertus nu tet. Pro inaequalitate virium inaequalitas motus.
Diversa pro mole, globis; variantia fluctus
Qui sequitur momenta, statim ac librata quiescit
Vis titubans, globulis aequa pro parte tributis,
Ipse etiam aequato tum demum examine sidit.
Haec bene corporibus, miros quae nata vapores
Exceptare sinu, atque alieno crescere censu,
Conveniunt; eadem reliquis ut non minus apte
Corporibus quadrent, quae primo electrica ab ortu
Diximus, expediam paucis. Ita scilicet imis,
Haec alium longe morem sortita, retrusos
Visceribus claudunt, adeoque tenacia servant
Ingenitos fluctus, ut non patiantur eosdem
Sponte sua irriguo quoquam perrepere cursu.
Hoc tibi conjunctim vis & distantia major
Efficiunt. dirimit globulos distantia, tum vis
Particulas liquidi solidis agglutinat; atque hinc

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
