# Electricorum libri VI 212

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, TIDITI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/212

Pigra quies, nullusque tenaci in glutine motus.
Torporem sedenim interdum, pigramque quietem
Ipsa etiam excutiunt, siquando fiat, eodem
Temporis ut momento tantumdem extima fluctus
Corporis ejusdem acquirat pars, altera quantum
Extima item atque adversa amisit; dummodo partes
Exiguum dirimat spatii discrimen utrasque.
Quandocunque autem praeter contingere morem
Hoc animadversum a te sit, tunc omnia juncto
Foedere conspirant, spatii discrimina, nec non
Utraque vis pariterque trahens, pariterque repellens.
Hanc secum ipse exercet, ubi distantia major,
Fluctus; ubi brevior partes disterminat, illam
Cum liquido exercent solidi corpuscula fluctu.
Postremo haec eadem siquando corpora fluctus
Acquirantque novos, veteresque attrita requirant; Quanquam hoc perraro eveniat; sed si tamen unquam
Contingat; minime nam quae eventura putamus,
Interdum fors ipsa haud exspectantibus offert
Te refer ad motum, cujus violentia partes
Corporis attriti permiscet, & ordine turbat.
Ordine turbato, & propria jam sede relicta,
Particulae hac illac certa sine lege feruntur
Incertae, inque vicem modo se fugiunt, modo secum

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
