Latin · Dactylic hexameter
TIDITI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 216
Unproofread scanNot analysed yet
Et digna occurrunt, &jucundissima visu.
Quae quibus anteferam? se se pulcherrima primum,
Et septemgeminos ostentans ardua colles,
Spectandam ante oculos, orbis caput, aurea Roma
Offert, aspectuque suo beat alma tuentes.
En urbs, en illa auspiciis fundata Deorum,
Imperium terris, famam quae terminat astris.
Surgens a laeva (a) se mons Albanus (b) ad auras
Tollit, &umbriferum caput intra nubila condit;
Nobilis exsuviis mons olim ingentibus, &tot
Congestis donis populorum, opibusque superbus.
Longum ibi post sacra Latialis cultus in aede
Jupiter, unde (c) prius campum adspectavit, &acres
Aeneae Turnique acies Saturnia Juno.
At dextra de parte cubans super arce supinum
Tibur Palladios pulcro explicat ordine colles,
Udaque mobilibus pomaria consita rivis.
Quin &servat adhuc canae monumenta Sibyllae;
Apparent veteris longe vestigia templi.
Ille autem procul assurgens &mole sua stans,
Toti conspicuus Latio, mons editus alto