Latin · Dactylic hexameter
IIDI INTVM
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 22
Unproofread scanNot analysed yet
Sedulus, atque viam jam nunc insiste domandi;
Attritu quando melius respondet, &ullum
Haud magis invenies quaesitis usibus aptum.
Nunc, o Pierides; neque enim sine numine divum,
Credibile est tantas res, &caligine tanta
Alte depressas, tandem emersisse sagaci
In lucem eductas cura; nunc dicite, qua vi,
Quave arte excitus gravido de corpore mirus
Esxistat fluctus, superasque erumpat in auras
Principio inter se spatio distantia justo
Tigna duo statuunt solido de robore, quaeque
Firma basis recto jubeat consistere trunco.
Vitreus inde globus tignorum in parte suprema
Aptatur, tignum sic, ut citus inter utrumque
Circumagi queat; huic seta bene fartus equina
Pulvillus duro e corio substernitur, ardens
Quem globus, in gyrum celeri dum turbine fertur,
Corradat. quamquam, pulvillo saepe remoto,
Dextra vices supplet volventi admota cylindro.
Namque vitri forma haec formae suffecta rotundae
Ipsa etiam nostris aeque venit usibus apta.
His ita perfectis, facili rota mobilis axe
Subditur, inserto quae fune volubile vitrum
Abreptum rapidos secum ferat acta per orbes.
Jamque globus currente rota volat incitus, &jam
Scintillae toto vitri volventis ab orbe
Absiliunt; patulas subeunt jam sulphura nares,
Nidoremque accensa ferunt; disclusaque virtus
Ubertim exundans plenis fluit undique rivis.
Verum ne subitae capiaris lumine flammae,
Praemoneo, crebras jaciat quamquam illa favillas, Et loca sulphureo late perfundat odore. Quippe abeat vacuas labor irritus omnis in auras, Ni fluctum vitreo de corpore prosilientem Excipere, &certo noris deducere calle, Quo tu cumque velis; facilis namque ille sequetur.