Latin · Dactylic hexameter
TIDITI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 226
Unproofread scanNot analysed yet
Et vero interdum menti calor incidit; ut cum
Aspicit Harmoniam (a) stellata in sede sedentem,
Sidereasque vices, Lunae Solisque meatus,
Et varios certis moderantem legibus orbes
Concentu summo; tum consectatur eandem
Longe diffusam lateque per omnia, nec non
Cuncta adstringentem numeris; ac denique eburno
Pectine pulsantem cytharam audit, &ore cientem
Dulce melos, tam jucundo quae carmine Vates
Persequitur, liquidisque modis, ut jure videri
Paene ipsam queat Harmoniam superare canendo.
Nec minus illectum capis, &me saepe legendo
Culte tenes Roti (b); seu plores fata Phegauli,
Seu