# Electricorum libri VI 231

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 231. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/231

Poenarumque doces formas & nomina mille
Ignarum. duce te Ditis per squallida regna,
Et formidandam tetra caligine noctem
Securus gradior; non ut, praeeunte Sibylla,
Certior Aeneas eadem loca viserit, omnesque
Oras tartarei quondam peragrarit Averni.
Me quoque confines per tractus ducis, ubi igni
Lento exercentur, regio quibus altera summo
Certa polo debetur; sed non ante volare
Illuc concessum, prorsus quam quidquid inhaesit
Terrenae faecis, labesque excesserit omnis.
At vero, aethereas caeli remeare sub auras
Cum placet, & superum coetus lustrare beatos,
Idem rursus ades, perque omnia ducis, aventem
Discere; felices animas quae digna receptet
Sedes,

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
