Latin
233
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 233
Unproofread scanNot analysed yet
Me capiat, caros inter certamen Amicos,
Aut sacra de solymis Romam adsportata Trophaea,
Aut ille e superis excitus Flavius oris,
Quantum delectent? geminos his addito Reges
Judaea de stirpe, Syracosiumque Dionem,
Et pulcram Estherem, &bellatorem Mathatiam.
Euripidem videor mihi paene audire loquentem,
Rursus ab elysiis revocatum ad pulpita campis.
Cerno consessum caveae, plausumque frequentis
Auribus excipio, turba stipante, theatri
Per cuneos late resonantem; laetor &una
Tales esse viros, tantum quibus itala scena
Debeat, ut grajae jam se efferat aemula laudi.
Quod si alio interdum libeat me vertere, Musis
Posthabitis, unus, Juli (a), mihi sufficis, unde