# Electricorum libri VI 236

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 236. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/236

Aure melos; tum post eadem vexilla sequuto,
Tartareas contra furias, gentemque rebellem
Clavigeri imperio, quae Cantaber extulit Heros,
Facundo licuit pendere loquentis ab ore
Rursus, & ambrosios haurire e fonte liquores.
Attica namque fluit tua dulci oratio melle
Dulcior, atque tuis ipsae, quas semper amasti,
Pimplaeum dictis Musae allevere leporem.
Nec minus eloquii in genere excellentia eodem
Suspiciens tua scripta lego Rezzonice (a), dotes
Qui varias inter, quibus & distingueris, & quas
Tam bene commendat adjuncta modestia, Summum
Attingis propius generosa stirpe Parentem;
CLEMENTEM nempe; Alma, diu quo sospite, Roma
Corruptos prorsus mores eversaque Sacra
Haud certe metuet; constanti in pectore fervet
Tantus amor Fidei, atque adeo commissa Latini
Jura sibi Imperii cum Relligione tuetur.
Sed me densa nimis circumstat turba (b), suique

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
