Latin
IIDIICOL
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 24
Unproofread scanNot analysed yet
Vel recto extensam in longum producere tractu
Nil prohibet; tantum super omnia providus illud
Anteveni, gravis ingenito ne pondere lapsa,
Atque abjecta solo jaceat. retinacula tende
Serica; &in medio fac pendeat aëre, quales
Demissi pendent altis laquearibus ignes;
Regifica illustrat cum plurimus atria lychnus,
Et subnexa tholo noctem funalia vincunt
Hoc fit, ut in partem vis tota exuberet unam,
Nec diversa abeat: cur porro serica vincla
Nectere opus, modo causam a me ne quaere doceri,
Praeceptis pare; quae si neglexeris, omnis
Vitreus aethereas fluctus vanescet in auras;
Tu vero, admissis spectatum irrisus amicis,
Omnem operam perdes; flammasque ciebis inanes
Nequidquam exercens vitrum. proin parcere noli
Caeruleis Serum vinclis, &plurima necte. Nunc locus est varios positusque habitusque notare,