# Electricorum libri VI 24

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDIICOL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/24

Vel recto extensam in longum producere tractu
Nil prohibet; tantum super omnia providus illud
Anteveni, gravis ingenito ne pondere lapsa,
Atque abjecta solo jaceat. retinacula tende
Serica; & in medio fac pendeat aëre, quales
Demissi pendent altis laquearibus ignes;
Regifica illustrat cum plurimus atria lychnus,
Et subnexa tholo noctem funalia vincunt
Hoc fit, ut in partem vis tota exuberet unam,
Nec diversa abeat: cur porro serica vincla
Nectere opus, modo causam a me ne quaere doceri,
Praeceptis pare; quae si neglexeris, omnis
Vitreus aethereas fluctus vanescet in auras;
Tu vero, admissis spectatum irrisus amicis,
Omnem operam perdes; flammasque ciebis inanes
Nequidquam exercens vitrum. proin parcere noli
Caeruleis Serum vinclis, & plurima necte. Nunc locus est varios positusque habitusque notare,

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
