Latin
240
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 240
Unproofread scanNot analysed yet
Accipiunt? nosco, viridem spatiantis ad umbram,
Incessum. Tu ille es, quo non felicior alter,
Sive elegos teneri libeat cecinisse Catulli
Ad numerum; latia seu mavis reddere avena,
Graja olim siculus quae lusit arundine Pastor.
Ausus quin etiam, summae ne quid tibi desit
Ad cumulum laudis, coeptis praestantibus ipsum
Meonidem tentare; atque exsutum syrmate achaeo
Argivum Vatem nostris insignibus ornas,
Ausonioque doces paullatim assuescere caelo.
O utinam per te; tibi nanque hoc posse benigni
Annuerunt Divi; patrias dediscat Athenas,
Et Laclarissime &sentiant &loquantur, opus exquisita doctrina refertum consupervacaneum est meum de iisdem fecit, &Venetiis an. 1749. vulganjudicium ullum hoc loco interponi. dum curavit. Opus autem EncycloCunichii carmina prodierunt Romae paedia Sacrae Scripturae inscribitur. an. 1764. una cum Bernardi Zama(a) Carmina Raymundi Cunichii jam in manus Doctorum hominum gnae de Echone egregio carmine. pervenerunt, qui cum de iis prae