# Electricorum libri VI 255

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, EDITOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/255

EDITOR LECTORI BENEVOLO. VM mihi, ut jam inde ab initio dixi, edendorum Parthenii carminum cura demandata fuerit, carmina ejusdem aliquot de S. ALOYSIO GONZAGA, qui quotannis, recurrente ejus festo anniversario die, a Collegii Romani Rhetore laudari solet, huic editioni, quo locupletior evaderet, attexere opportunum existimavi. Non dicam, quod rudia esse atque impolita judicaret, quantum repugnarit Parthenius; ego vero novo usus artificio, quod volebam, ab eodem extorsi. Proposito enim exemplo sanctissimi ac disertissimi Viri Paulini Nolani Antistitis, quem S. Felicem ejusdem Ecclesiae Presbyterum versibus suis, qui quidem exstant, celebrasse, eumque novo quodam vocabulo, & minus certe latino, sed ad exprimendam clientis erga Patronum suum observantiam atque amorem accommodatissimo, Dominaedium appellare consuesse legimus, proposito inquam tam illustri ac pio exemplo, pervici, ne diutius repugnaret, & carmina Parthenius sua, ut erant (neque enim ea poliendi tempus, typographo ad exitum festinante, neque vero facultas, auctore defatigato, suppetebant) mihi non invitus traderet; ne Sanctissimo atque Angelico Juveni, quem Collegii Romani Alumni pari jure Dominaedium appellare & possunt & debent, qualecumque decus, quod vel ex rudibus & impolitis carminibus in eundem redundaturum sperari posset, invidere quodammodo videretur.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
