Latin · Dactylic hexameter
IIDIICOL
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 26
Unproofread scanNot analysed yet
Hos ubi diversos positus haec servat ab illa,
Tam manifesta diu dabit utraque signa; potenti
Quam disclusa diu coges erumpere frictu.
Machina nonnunquam, nec non innexa catena,
Utraque conjunctim elata in sublime locantur,
Ne qua parte solum contingant, hoc ubi; sueta
Non solum confestim edi mirabere signa;
Verum ita, ut, admoris digitum si forte catenae
Haec perpauca edat, neget autem plura volenti.
Tum si, qua se se sublimis machina tollit,
Accedens propius tuleris digitum; haec quoque reddet
Responsans totidem; frictuque instabis inani,
Quo plura elicias. sic deinceps mutua pacta,
Alternasque vices, tanta est concordia, servant.
Hos natura modos, legesque &faedera certa
Imposuit, cura quae tu multo ante sagaci
Observans, animo memori provisa repones.
Quod superest, moneo, luces optato serenas;
Nec quidquam aggredere imprudens, dum nubilus axe
Auster agit pluvias, &iniquos aethere nimbos.
Exspecta madidis donec procul avolet alis,
Et Boreas puro siccus dominetur olympo.
Officit ille, &particulis stipatus aquosis,
Virtutem obtundens quaesita ad munia segnem
Efficit. edoni Boreae vis arida contra
Algenti miras intendit flamine vires.