Latin · Dactylic hexameter
S. ALOYSII GONZAGAE
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 263
Unproofread scanNot analysed yet
Illa animum multa primum sic daedala finxit
Arte; polo natam sic ad caelestia mentem
Erexit, terrena ut spernere cuncta, polumque
Unum spectare a teneris assueveris annis.
Hinc te non auri, nec opum malesana libido
Cepit; non regale genus, non debita aviti
Moverunt sceptra Imperii; non denique quidquid,
Perverso bona judicio mansura caducis
Postponens, hominum vulgo genus admiratur.
Adde quod, &tenerum tanto munimine pectus
Clausit, ut obseptos nunquam tentare recessus
Idaliae posset veneris Puer. Inde cupido
Nulla animum pupugit, nec earum cura momordit
Ulla, infelices quibus immoriuntur amantes.
Haec collata tibi nascenti munera; ab istis
Se tua principiis nitens ad sidera virtus
Extulit, inque dies magis ac magis aucta, supernis Te prope Spiritibus, qui nulla mole gravantur, Viventem aequavit. Verum super omnia dona Illa tibi sanctum jam tum inspiravit amorem, Subjecitque facem, &praecordia ad intima adegit.
Ergo divina succensus pectora flamma,
Aeternisque bonis inhians, vitare prophanos
Coetus, &patrii penetralia in intima tecti
Abdere te te; secretis ubi solus in umbris
Multa gemens, imoque trahens suspiria corde