# Electricorum libri VI 265

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, S. ALOYSII GONZAGAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/265

Ni facitis, cursu in medio & florentibus annis
Occidet ante diem, fatoque occumbet acerbo.
Et vero occubuit; neque enim compescere amoris
Vim tantam ipse, neque afflicti valuere Sodales.
Fortunate tuo Puer isto funere; vivens
Nequaquam poteras fatis melioribus uti,
Nec moriens fato exstingui meliore. beati
Nunquam erit ut lethi non vivat gloria. Sacros
Excipiet cineres e fulvo nobis auro,
Et pulcre gemmis distincta nitentibus urna.
Hanc supra fulgens, auroque effictus eodem
Dius Amor faculam quatiet, plaudentibus alis
Atque exsultanti similis; levique sagitta
Felicis causam signabit carmine lethi.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
