Latin
HIC GONZAGA IACET. DIVINO ABSUMPTUS AMORE EST
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 268
Unproofread scanNot analysed yet
Discussis tenebris, atque omni nube remota, Perspicua Numen tibi sese in luce videndum Praebet, &optato pascit tua lumina vultu. Ac jam quod cupias superest nihil; hic nova mentem Gaudia perfundunt, &pax exuberat alma, Plenaque inundanti velut a torrente voluptas. His modo deliciis, exsutus corporis artus, Perfrueris, virtus tibi quas peperit tua; nec jam Pallentes morbos &inexorabile lethum, Nec quae hominum miseram vexant mala plurima vitam, Formidas, tuta caeli in statione locatus. Salve igitur, magno magnum decus addite Olympo; Ac tibi solemnes dum rite novamus honores, Dumque tuas canimus laudes atque inclyta facta, Huc ades; &pubem in primis bonus aspice, quae te Patronum colit, &supplex tua numina poscit. Hanc fove, &illabens animis fac combibat Artes Ingenuas una cum Relligionis amore. τεσθαι