# Electricorum libri VI 268

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, HIC GONZAGA IACET. DIVINO ABSUMPTUS AMORE EST. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/268

Discussis tenebris, atque omni nube remota, Perspicua Numen tibi sese in luce videndum Praebet, & optato pascit tua lumina vultu. Ac jam quod cupias superest nihil; hic nova mentem Gaudia perfundunt, & pax exuberat alma, Plenaque inundanti velut a torrente voluptas. His modo deliciis, exsutus corporis artus, Perfrueris, virtus tibi quas peperit tua; nec jam Pallentes morbos & inexorabile lethum, Nec quae hominum miseram vexant mala plurima vitam, Formidas, tuta caeli in statione locatus. Salve igitur, magno magnum decus addite Olympo; Ac tibi solemnes dum rite novamus honores, Dumque tuas canimus laudes atque inclyta facta, Huc ades; & pubem in primis bonus aspice, quae te Patronum colit, & supplex tua numina poscit. Hanc fove, & illabens animis fac combibat Artes Ingenuas una cum Relligionis amore. τεσθαι

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
