Latin · Dactylic hexameter
IIDIICOL
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 28
Unproofread scanNot analysed yet
Ac neque non dictum, tantus tremor unde repente
Concutiat terras; maria unde excita tumescant,
Atque eadem rursum in semet depressa residant.
Illa quoque Aonidum multo condita lepore,
Firma ut librati consistat machina mundi;
Mutuaque ut gravitas late diffusa per omnem
Materiem, stabili disjunctas foedere partes
Alliget inter se, &compage revinciat arcta.
Quid varii varias leges, momentaque motus
Aoniis inclusa modis, lapsusque, fugasque,
Corporaque opposito secum certantia nisu
Commemorem? quid, quae longe secreta, magisque
Abdita, inaccessae &sunt interiora Mathesis?
Haec etiam numeris comprensa, exactaque certas
Ad Pindi leges, musaeo &perlita melle.
Hic (b) magni servans vestigia pressa Lucreti,