# Electricorum libri VI 29

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDIICOL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/29

Et subito insinuans praecordia in intima lapsu,
Subjecitque faces, magnosque incendit ad ausus.
Sed nos interea jam coepta exorsa sequamur,
Adspirans quando votis respondet Apollo,
Et non invitae peragunt data pensa Camoenae.
Ergo age sis, mecum, qua daedala machina surgit,
Accede; obtutuque intentius omnia crebro
Sedulus explora. viden ut plumaeque volantes,
Et folia argenti, nec non & ductilis auri;
Multaque praeterea delectu corpora certo,
Secta minutatim, tenui vel praedita mole,
Protinus ad nexam festinant rapta catenam?
Contemplator item, nuper quae rapta catenae
HaeOpus in duodecim libros distributum, (a) Gregorius Victorius Soc. Jesu Institutiones philosophicas elegantis & mira ingenii felicitate confectum fimis virgilianis versibus complexus, quam primum, prodibit in lucem. est, & adnotationibus illustravit,
Gregorius
Victorius
Soc. Jesu.
Reditus ad
propositum.
Omnia
diligentius
observanda. Indicia supra exposita recognoscuntur. Attractiones. Et repulHaeserunt, eadem ut, verso in contraria nisu, siones. Diffugiant; & sic reditusque abitusque frequentes
Alternent trepida, & vario exsultantia motu.
Quin age, & innexo propius succedere ferro
Plagae.
Ne dubita; aude etiam digitum intentare. minaces
Cum plaga exsilient flammae, crepitusque sequetur,
Scintillae,
et crepitus.
Qualem imposta focis edit parnassia laurus;
Aut qualem audimus, flavae cum tempore messis
Exacto, stipulis ignem subjecit arator.
Plagae
Nec semel erumpet crepitanti flamma sonore;
et scintil.
lae gemi
Sed strepitus toties, toties geminabitur ignis;
nantur.
Admoris dextram quoties tu cumque catenae.
Omnia jamque licet, supera quae diximus ante,
Signa recognoscas virtutis certa latentis,
Plagasque crepitusque, & lenis flamina venti.
Attactus
Illud in his autem non te mirabile rebus

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
