Latin
IIDIICOL
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 38
Unproofread scanNot analysed yet
Aut vesca adjiciunt fragrantia cinnama canna;
soli.
Saccharaque austerum domitant jucunda saporem
His demum exactis, rorantibus atque minutis
Exceptum cyathis, lautae post fercula mensae
Crusta inter mellita, interque cupedia potant.
Ergo age sume manu medicata cuspide virgam,
Atque oculis vestiga; &quem observaveris unum
Largius epoto nimis indulgere liquori,
Huic tende insidias; huic improvisus adesto,
Vix leviter pressa firmans vestigia planta,
A tergo; fraudique accommoda tempora capta;
Dumque labris cyathum sitientibus admovet, atque huic Ore inhians, oculisque bibacibus imminet, omnes Obtentu Tolle moras, virgamque intenta, flamma sequetur virgae liquor, ignem Extemplo, pateramque vorax amplexa, liquorem concipit, &evanescit. Ebibet. ille volans tenues vanescet in auras; Et miserum ambiguumque animi, attonitumque relinquet.
Consurgent studia adstantum, risuque soluto,
Atriaque effusis resonabunt alta cachinnis.
Nec vero, si tanta animum, si forte cupido
Incessat, prope navalis spectacula pugnae
Edere non poteris; facilis modus. accipe chartam,