Latin
5
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 5
Unproofread scanNot analysed yet
IMPRIMATUR, Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Sacri Palatii Apostolici. D. J. Patr. An tioch. Vicesg. APPROBATIONES. Lectricorum libros sex diligenter libenterque perlegi, &Rino scilicet Patri S. P. A. Magistro, &animo obsecutus meo, cum mirifice hoc Poëmatum genere capiar ac oblecter, si praesertim ad doctrinam concinnitas carminum, ac elegantia latini sermonis accedant. Quibus partibus cum praeclare hoc opere sit satisfactum, si hos etiam ingenii sui foetus celeberrimus Scriptor in publicam utilitatem contulerit, &sui nominis famam amplificaturum, &optime de re litteraria meriturum existimo. Typis igitur edendos censeo, neque quidquam in iis esse, quod Religioni bonisque moribus adversetur. In quorum fidem &c. Romae X. Januarii MDCCLXVII. Benedictus Stay SSmi Domini Nostri ab intimo Cubiculo, &ab Epistolis latinis Jussu Ussu Reverendissimi P. Sac. Pal. Apost. Magistri sex Electricorum libros maxima cum animi oblectatione perlegi, nihilque, quod Religioni bonisque moribus adversetur, inveni. Opus sane perdifficile laudatissimus Author aggressus mira doctrinae, ingeniique dexteritate absolvit. In Carminibus elegantia, dignitas, nitorque latini sermonis ita elucet, ut ea omnia elaborate scripta inspiciantur, quae in summis latinae Poëseos Magistris majori cum laude celebrantur. Dignissima itaque ea censeo, ut communi Litterarum bono in lucem prodeant, meritoque apud omnes Authoris famam adaugeant. Romae xv. Januarii MDCCLXVII. Josephus Brogi Sac. Theologiae Doctor, &Arcadiae Custos Generalis.