Latin · Dactylic hexameter
ELECTE
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 53
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce Vir, ingenio praestans, qui carmine plenum
Incurva aggressus quem linea conficit orbem,
Ardua res!) spatiis segmenta in quattuor aequis
Diffidit; inque gradus decies segmenta novenos
Singula partitus, magnos traduxit ad usus.
Nempe hinc ignotos roseae Thaumantidos ortus
Prodidit, &,certa repetens ab origine causam
Ostendit, medio cur fulgeat aethere in arcum
Flexa, &multiplici gaudens pulcherrima cultu
Explicet adverso cur non nisi sole colores.
Tum varios idem flexus, variosque reflexus,
Refractusque docet radiorum. his aurea lucis
Versicolaratae subnectit stamina; nevit
Quae Pater ipse sua, textum admirabile, dextra
Cum lunam, &late collustrantem omnia solem
Conderet, inferretque polo fulgentia signa,
Et totum variis distingueret ignibus axem.
Quid? quod hyperboreas ausus penetrare sub oras;
Et magni illustrans praeclara inventa Merani (a)
Parrhasiam cecinit divino carmine lucem.
Illa