# Electricorum libri VI 53

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, ELECTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/53

Ecce Vir, ingenio praestans, qui carmine plenum
Incurva aggressus quem linea conficit orbem,
Ardua res!) spatiis segmenta in quattuor aequis
Diffidit; inque gradus decies segmenta novenos
Singula partitus, magnos traduxit ad usus.
Nempe hinc ignotos roseae Thaumantidos ortus
Prodidit, &, certa repetens ab origine causam
Ostendit, medio cur fulgeat aethere in arcum
Flexa, & multiplici gaudens pulcherrima cultu
Explicet adverso cur non nisi sole colores.
Tum varios idem flexus, variosque reflexus,
Refractusque docet radiorum. his aurea lucis
Versicolaratae subnectit stamina; nevit
Quae Pater ipse sua, textum admirabile, dextra
Cum lunam, & late collustrantem omnia solem
Conderet, inferretque polo fulgentia signa,
Et totum variis distingueret ignibus axem.
Quid? quod hyperboreas ausus penetrare sub oras;
Et magni illustrans praeclara inventa Merani (a)
Parrhasiam cecinit divino carmine lucem.
Illa

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
