Latin · Dactylic hexameter
ELECTE
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 57
Unproofread scanNot analysed yet
Ingenitam primo natura insevit ab ortu.
Quare prae reliquis speciemque genusque notato;
Atque hic praecipuum jam nunc impende laborem.
Ista tempus erit cum tu laetabere cura;
Et non nequidquam causas tentasse juvabit.
Interea hoc teneas, quoties tu cunque rotando
Vitrum exercebis, signisque instabis habendis,
Quod vitro excitus nunquam non tramite jusso,
Delectu generis servato, fluctus agetur;
Contra neglecto; praescripto a calle recedet
Avius, atque alio, quam quo direxeris, ibit;
Ac demum tenues vagus evanescet in auras.
His ita praemonitis, age jam licet ordine longo
Lecta genus statuas iuxta se corpora, quae vel
Perpauca exiguo numero, vel plurima; dura