# Electricorum libri VI 57-2

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, ELECTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/57-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/57-2

Seu fuerint denso, seu raro mollia textu;
Ne dubita illapsu quin proluat omnia certo
Fluctus inexhaustum gravido de corpore manans.
Sed quoniam tibi dant non omnia corpora eosdem,
Ast alios alia eventus; adhibenda, docendum,
Quae ratio certis sit certa eventibus, & quo
Quosque modo captes; sive haec sive illa legendo
Corpora malueris vitro objectare roranti.
Ac primum, delectu habito, cum fluctus agatur
Sublabens quocumque velis; nunc accipe pacto
Humanos idem quo derivetur in artus;
Et signa illapsus quae sint manifesta latentis
Disce. Etenim vitri de fonte (a) fluentem
Non exosi homines adeo aversantur, ut a se
Omnimodis vulgo curent avertere; at illum
Sponte sua admittunt, atque experiuntur amicum.
Quare age, ne fugito, largus dum manat, eundem
Exceptare sinu, atque ipsi te credere vitro.
Aude animo; &, siqui male provida pectora turbant, Pelle metus; rapido qua se rota turbine versat, Ipse adero, facilesque sciens moderabor habenas. Multi per ludum vitreum excepere vaporem, invalidique senes, pueri, teneraeque puellae;
Nec quidquam exceptus nocuit, nisi forte rotatum
Grandius ingentes vitrum descripserit orbes.
Ergo qui rigui tentare pericula (b) vitri,
Et caeco gaudent perfundi corpora rore,

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
