# Electricorum libri VI 60

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, ELECTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/60

Excutiet flammam; & cui deinceps cunque propinquet Eliciet resonas alternans dextra favillas. Haec sunt illapsus certissima signa; quod autem Fluctus per totum corCorpora tota omnes obeat diffusa per artus, pus diffunditur. Ut semel est virtus excepta, patentibus aeque Indiciis certo dabitur cognoscere. nanque Non tantum accedens digitum si intenderis ori; Sed quacunque manum tuleris, flamma exsilit; & jam Brachiaque, scapulaeque ardent, suraeque, pedesque; Indicia dis. Atque hinc atque illinc, dextra variante, coruscae fusionis. Rumpunt scintillae, & corpus circum omne pererrant.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
