# Electricorum libri VI 61-2

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, ELECTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/61-2

Si sint perpetuo sibi succedentia nexu,
Non minus illapsu certo, quam praepete cursu
Imbuet alterius generis (a); diversa sed inter
Si forte e primo, naturâ electrica, se se
Obtrudant, coeptum, quantum vis tenvia, cursum
Sistent; atque alio vis intercisa migrabit.
Cessabunt ignes, rutilaeque ardere favillae.
Ergo memor variumque genus, speciemque notabis
Praecipue; tum nequa tibi importuna cavebis
Corpora se furtim insinuent, quae semine in ipso
Vivas elidant flammas, atque omnia turbent.
Sed jam rumpentis praestat cognoscere formas
Diver(a) Nimirum secundi generis communicatione electrica.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
