# Electricorum libri VI 65

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, ELECTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/65

Illud sustineat dependens rite catena;
Languidulum apparet pallenti lumine sidus.
Haec servans, & quae tibi plurima suggeret usus,
Usus & in subitis sollers industria rebus,
Tentando varias, varia ut te forte cupido
Incessat, poteris flammarum educere formas.
Ac jam praecipua tibi nunc exponere cura
Tempus, & egregii memoranda inventa Batavi (a)
Pandere; quoque modo violentior ardeat ignis;
Eque vitro interdum reseretur flamma trisulci
Fulminis in morem; toto quae plurima caelo
Molitur pater omnipotens, cum vindice dextra
Dejicit aërias, alpina cacumina, rupes,
Atque humili sternit mortalia corda pavore.
Res nova; quaque nihil fortasse sagacius, & qua
Exitiale magis, post aera tonantia bello,
Ferratosque tubos lethali pulvere fartos,
Nil reperit nobis hominum vis effera. id autem,
Si cui forte animum subeat tam dira voluptas
Alitis horrificos imitari fulminis ignes,
Confieri quanam possit ratione, docebo.
Si(a) Tum Phialae Batavicae, tum rum experimentorum intelligentiam Quadri Frankliniani ad clariorem ho- schema in calce operis exhibetur. Sive scyphus, tumido seu mavis amphora ventre Sumitur, ad nostros aeque aptum utrumlibet usus; His labro, aut collo tenus unda infunditur; ipsa,
Quod mirere, ignis violentior exit ab unda.
Sed primum chalybe e tenui, lentove orichalco
Deductum, intentaeque aptum, nexumque catenae
Mergitur in vas, & subjectam najada, filum.
Vitreus inde manu capitur scyphus; hic ubi dextram
Tempore non longo implevit; si forte catenam,
Qui cyathum phialamve tenet, contingere foetam
Audeat, appulsu digiti succenditur ignis
Extemplo; & veluti de nube excussa tonante
Flamma ruit; sequitur crepitusque & plaga ruentem.
Atque hic jam vitreos tibi non tentare vapores,
Nec prope te certae suadebo opponere morti.
Paene suo invento confidentissimus auctor
Exstinctus periit; ceu fulminis ictus ab igni,
Exanimisque tremensque, solo perculsus inhaesit;
Atque aegre vix tandem auras animamque recepit.
Usque adeo horribili plaga impete concutit artus;
Majoresque ipsa vires capit ignis ab unda.
Quanquam queis animi vis, & praesentia major,
Et quos laudis agunt stimuli, se credere flammis
Ignotis minime dubitant. quin nectere iidem
Haud veriti implicitas secum per mutua dextras;
Praesidio hoc usi tantummodo, quod sibi vitri

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
