Latin · Dactylic hexameter
ELECTE
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 67
Unproofread scanNot analysed yet
Elegere modum brevioris; caetera nudi
Se se ausi exitio, ac flammae objectare furenti
Te vero insuetam nova tentamenta per artem
Non ita delectent; atque experientia tanti
Nequa sit, ut demens gravius discrimen adire
Contemnas; lethumque velis pro laude pacisci
Hanc illis sinito, damnat quos exitus; &quos
Transversum abductos recto de tramite secum
Plerunque in praeceps rapit inconsulta cupido.
Nec vero trifidas simplex extundere flammas
Est modus; ingeniosa hominum sollertia quando
Nostram in perniciem semper fuit, accipe quadram
Lucenti e vitro, quales aptare fenestris
Suemus, ventorum rabidas munimen ad iras,
Atque exceptandae phoebeae lucis in usum
Huic super in tenues distentum inducito lamnas
Parte ab utraque aurum sic, ut non ambiat oras
Extremas quadrae; accedat pars una catenae,
Altera subjectam terram despectet, &illi,
Corpore substrato, nitatur, &altior exstet.
Sic positam linque. haud longo post tempore, palmam
Siquis subjiciat quadrae, faciemque supernam
Contingat digito incumbens; succensa repente
Acrem dat sonitum, &rumpit cum vulnere flamma.
Hic iterum subitae conterritus impete flammae
Non ego non adeo fuerim male providus, igni