# Electricorum libri VI 68

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, ELECTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/68

Ut te ausim temere rapido committere; namque
Et plaga inde venit gravior, propiusque periclo
Accedit, quam rere, timor; multo minus idem
Auctor ero, ut teretem nectas de more coronam,
Et socia insertis conjungas agmina dextris.
Quin te stare procul jubeo, & servare tuendo,
Et faciles conferre oculos per singula longe.
Aspicis erumpens ut praeceps flamma supremam
Perniciem lethumque viris minitetur? ut acri
Percellens quatiat tentantum corpora motu?
Pectora torquentur; jactantur brachia; totosque
Altius insinuans idem tremor occupat artus.
Processus quoque, nec non incrementa notabis,
Si paullo intendas oculos, atque omnia lustres,
Rumpentis flammae; neque enim cum rumpit, easdem
Expromit semper vires. intenditur ignis;
Proque modo vitri violentior influit artus,
Et graviore quatit vibratos impete nervos.
Hinc rea multiplicis patrati funeris audit, (a)
Foedaque non uno damnatur crimine (b) flamma.
Et primum letho parvas succensa volantes

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
