Latin · Dactylic hexameter
ELECTE
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 70
Unproofread scanNot analysed yet
Et liquida insoliti captos dulcedine cantus
Immotis tenuit caeli per inania pennis.
Ipse illam, ante alios, heu! diri funeris auctor
Flevit, &ore fovens, &pressis oscula labris
Ingeminans, vitam nequidquam arcessere, quae jam
Consumpta in ventos, tenuesque recesserat auras.
Quare exploratis haec cum sint cognita signis,
Colligere hinc certo poteris, vehementior ignis
Quanta vi ruat; utque ipsos irrumpat in artus
Exitium importans. Et vero noxia flamma,
Hoc pacto succensa, hominem subito quoque letho
Sterneret exanimem; modo si concessa potestas
Id foret audendi. Tu porro cautus, &istis
Doctus ab exemplis, alieno disce periclo
Fulmineae, rursus moneo, non fidere quadrae.
tis
Sed jam elapsus flammis, &discrimine tanto
Defunctus, quae nunc eventa innoxia restant,
Contemplare, omni posita formidine, mecum.
Nullae hic insidiae; nulli hic, absiste vereri,
Qui lethum intentent flammis ultricibus ignes.
Innocui lusus. pendenti admota catenae
Corpora rapta vides; paleas, plumasque volantes
Bracteolas tenues argenti &ductilis auri;
Multaque praeterea correpta accedere ferro
Secta minutatim, atque exili corpora mole;
Mox eadem, ut paulum suspensa haesere, repelli.
Quorum de genere hic possum tibi multa referre,
Ni refugis, variosque piget cognoscere lusus.
Innectas tensae filum si tenve catenae,
Mox digitum admoveas pendenti, appellere filum
Ad digitum cernes, subitoque accedere nisu.
Sin autem tripode insistens sublimis ab alto
Serica texta premas pedibus, seu linea mavis
Inducta durata pice, acccipiatque catenam
Dextera; tum nullus pendenti in stamine motus.
Stabit iners; digitum nequidquam ostenderis, ullam