# Electricorum libri VI 71

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, ELECTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/71

Non se se in partem, digito accedente, movebit.
Quod si desilias tripode, & bombycina texta,
Idaeamve picem plantis subduxeris, idemque
Accedens aliud si filum obtenderis illi,
Quod tibi jam vinctum ferro innexumque pependit,
Alterum ad attactum alterius contendere, & arcte
Amplecti admirans se fila sequacia cernes.
Haec pauca e multis virtutis signa trahentis.
Signa repellentis modo si nonnulla requiras
Haudquaquam deerunt; quin acri plurima cura
Machina cum nexa dabit inspicienda catena.
Arida contorto lini de stamine fila
Si duo conjungas simul, innectasque catenae,
Curvari sensim, inque vicem diducta videbis
Tendere in oppositas, se se fugientia, partes.
Inter te vero si jusseris atque catenam

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
