Latin · Dactylic hexameter
ELECTE
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 72
Unproofread scanNot analysed yet
Bombycum e laqueis medium de subere pondus
Suspendi, incipiet confestim sponte moveri;
Saepe iterare viam, &spatio decurrere eodem;
Te petet; &motu petet alternante catenam,
Et vacuo curvos describet in aëre tractus.
Demissa hoc pacto, &Serum pendentia nodis
Edunt aera sonos, nullo pulsante canora,
Tinnitusque injussa cient, stupet inscia monstro
Attonitis inhians animis circumflua turba.
Hinc porro eventus varii, &spectacula mille
Diversis exorta modis; lususque jocique
Venere innumeri; atque aliquis sollertior, (a) acri
Usus &ingenio felicius, hinc sibi clarum
Nomen ab invento, quo non praeclarius ullum
Hactenus est numero in tanto fortasse repertum,
Aeternamque nova famam quaesivit ab arte.
Virtutis reVerum, quod summa modo cura est ante cavendum; pellentis indicia falla. Istis, praemoneo, ne decipiare videto cia sunt.
Indiciis; &quae virtutis plurima cernes
Signa repellentis, tibi sint suspecta, fidemque
His ne praepropere adjungas; quae scilicet ipse
Postea damnabis, cum certo tempore causam