Latin · Dactylic hexameter
ELECTE
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 75
Unproofread scanNot analysed yet
Liquitur ubertim membris rorantibus humor.
Haec cum non dubiam possent meruisse videri
Saepe iterata fidem; subtilius inquirentes
Atque usi quidam sollertis acumine mentis,
Collegere; forent quae nostro in corpore forte
Densa nimis, clausisque obstructa meatibus; unde
Vivida per totos vis didita spargitur artus,
Diffuso vitri late per viscera fluctu
Dissolvi posse, &patefacto calle recludi.
Jamque adeo vitreos intus levere cylindros
Paeonioque oleo, redolentis &unguine nardi
Quaeque rati variis magis apta &idonea morbis
Vincendis, &jam solito non more domandis
Induxere tubis medicatis pharmaca; quo, cum
Effluit ex vitro, susceptaque corpore toto
Miscet agens se se virtus, secum avehat una;
Una eademque via dirae mala semina labis,
Altius &longis quidquid persedit ab annis.
Quo facto, reseret calles; obstructa recludat;
Et, quae sunt pigro lentore tenacia, solvat.
At vero siquos nulla experientia fugit,
Et praesens morbi ratio sic poscere visa,
Non dubitant medio suspendere in aëre corpus,
Innexis alte celsa ad laquearia vinclis.
His se demittunt; his se per inania librant;
Atque ita librati resupino corpore, vitro
Obvertunt plantas; quo se vis altius abdat,
Inque imas subeat penitus suscepta medullas.
Salutares
Et non nequidquam. namque est persaepe salubris