# Electricorum libri VI 84

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, NIDINU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/84

Multa modis multis, & sueta innectere fraudem.
Ac primum, certam, quam nunc inquirere causam
Aggredimur, repetas mihi nolim ex aere; multos
Impulit in fraudem signis fallacibus aër.
Nanque imprudentes, nec secum cuncta putantes,
Quae rerum variare solent habitumque modumque,
Quaeque haud conciliat ratio; sed casus in unum
Commiscet persaepe; incerta affingere iidem
Sunt minime veriti certis primordia rebus.
Ergo erumpentes vitro e volvente favillas
Mirati, & subitos flammis resonantibus ignes
Ardere, & commixta igni, succensaque late
Spargere diffusum graveolentia sulphura odorem,
Atque alia ejusdem generis, quae plurima se se
Tentanti objiciunt, quaesitas aëre in ipso
Abdi crediderunt causas. nam saepe videmus
Aethera per sudum, praesertim aestate serena,
Aërios passim flammis ignescere tractus:
Et densas noctis lumen jactare per umbras.
Saepe etiam audimus sonitus, & murmura caelo
Crebra volutari; tum sidera lapsa coruscas
A tergo flammas, crinemque comantia ducunt;
Et loca sulphureo late incenduntur odore.
Haec porro, & quae multa solent contingere caelo, Abrepti studio dum consectantur inani, Certa deflexere via, & malefida sequuti Argumenta, dolos non evasere latentes. Praeterea ad fraudem resoni quoque flamina venti,
Plerunque excitas vitro comitantia flammas,
Contulerunt multum. medio nanque aethere venti
Evigilant; & nunquam non comitantur amicas,
Inter se veluti conjuncto foedere, flammas.
His aliud demum, quo non fallacius ullum
Indicium accessit, quod vel male provida solum
Pectora, & incautos potuit pervertere sensus.
Nanque fere melius se tentamenta dedere,
Cum Boreas claro victor dominatus olympo
In Libycas Austrum, nimbosque exegerat oras;
Quam cum iterum caelo pluvias nimbosque reducens,
Exacto Borea, se turbidus intulit Auster.
His signis isti, & mendacibus argumentis
Pellecti in fraudem, sunt multa indagine veras
Scrutati incassum caeli per inania causas.
Has porro tu sperne notas, & respue signa;
Atque his indiciis ne decipiare caveto.
Explora, quae certa fides praebenda quibusque;
Quidve, ferant; falsine, an sint tibi nuncia veri. Et certe falsi deprendes nuncia, mecum Si nunc intenta haud renuas perpendere cura,

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
