Latin · Dactylic hexameter
NIDINU
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 86
Unproofread scanNot analysed yet
Proveniant quo quaeque modo, quove ordine fiant
Nam quasdam extemplo leges, &foedera certa
Natura imposuit, tentantum &cura notavit,
Tempore, quo primum vitri volventis ab orbe
Disclusa in superas virtus se protulit auras.
Nonne vides, eadem cum plenis excita rivis
Exundat, temere ut non omnia corpora fluctus
Imbuat insinuans; nonnulla ut largius idem
Irroret; contra quaedam aversetur; &ultro
Detorquens alio cursum, rivosque sequaces
Respuat? haec porro eveniunt quo denique cunque
Affectus pacto tibi sit variabilis aër.
Aspice, cum trepido motu in diversa trahuntur
Atque repelluntur salientia corpora; ut ipsa,
Cessante extemplo motu, composta quiescant;
Et, subita veluti torpedine capta, rotante
Haudquaquam objecto moveantur inertia vitro.
Hos autem ad certos certo discrimine motus,
Atque adeo oppositos, improvisamque quietem,
Non sane videas quid nam auxiliarius aër
Conferat, assiduis quanvis assultibus instet.
Inconstans etenim naturâ, &mobilis ipse
Non servare modum; nec certa lege quietis
Alternare vices poterit, nec tempora motus.
Nam quid praeterea memorem, cum lucidus ignis
Extrema tensae rumpens de parte catenae