# Electricorum libri VI 87

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, NIDINU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/87

Sideris aut coni formam exhibet; anne putandum,
Persistente habitu caeli constantis eodem,
Seu gelido Borea, tepidove agitetur ab Austro,
Aëra tam varias flammis appingere formas
Posse; erumpentes ut plurimus ambiat ignes,
Creber & excita resides everberet aura?
Quid? quod succensus caelo quanquam ardeat aër,
Et tibi sulphureos late diffundat odores,
Ne flammas excire quidem, subitasque favillas
Corporibus poteris vulgo omnibus; omnia certa
Ni vigil addiscas prius internoscere cura;
Perspectumque habeas genus, & multo ante notatum. Hoc nisi praecaveas, captabis idonea frustra Tempora; nequidquam explorans, quid cogitet Auster,
Num pluvias nimbosque paret; Boreamque morantem
Saepius increpitans, studio exspectabis inani,
Serus hyperborea tibi dum descendat ab arcto
Rhipheas linquens arces, Rhodopenque nivalem.
Quae porro si rite fidem explorata merentur,
Non est cur anceps dubiam sententia mentem
Angat; janque licet, ratio quod praecipit, illud,
Constituas, unum minime res aëra posse
Edere tam varias; ac proinde latentia rerum
Esse harum quaerenda alio primordia, tantis
Quo demum verax eventis constet origo.
Ergo super vacuam noli hic impendere curam

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
