# Electricorum libri VI 9

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IMPRIMATUR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/9

Ego itaque, cui edendi operis cura demandata est, has ipsas adnotationes elucubratus sum, in quibus mihimet ipse modum adhibui, ut, & amico ita volenti obsecundarem; & crevera, ne operi, per se claro atque perspicuo, frequentioribus adnotationibus, tenebras potius offunderem, quam lumen aliquod afferrem. Jamvero, ut de opere ipso pauca quaedam, de quibus praemoneri lectorem necesse est, à me delibentur; hic ego non meum utique judicium interponam; sed, re cum auctore communicata, quid ipse hac in sua elucubratione sequutus sit, breviter, uti ab eodem accepi, ac fideliter exponam. Ac primum; opus hoc, quod tibi exhibetur, benevole Lector, & philosophicum est, & poeticum; ex duplici nempe facultate, Philosophia videlicet, ac Poesi temperatum. Jam quod ad Philosophiam attinet; is rerum versibus exponendarum delectus habitus est, ut ea tantum, quae minus asperitatis, amoenitatis vero plurimum haberent, deligerentur.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
